puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo
Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta
factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et
oculi eius caligaverant nec poterat videre
lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat
in templo Domini ubi erat arca Dei
et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego
et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui
dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit
et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque
Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui
respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi
porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat
ei sermo Domini
et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui
consurgens abiit ad Heli
et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia
Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si
deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus
tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo
et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat
secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit
servus tuus
et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in
Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius
in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum
super domum eius incipiam et conplebo
praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in
aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere
filios suos et non corripuit eos
idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus
eius victimis et muneribus usque in aeternum
dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus
Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli
vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui
respondens ait praesto sum
et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te
oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si
absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt
tibi
indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non
abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in
oculis suis faciat
crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit
ex omnibus verbis eius in terram
et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod
fidelis Samuhel propheta esset Domini
et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus
fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit
sermo Samuhelis universo Israheli